1 Samuel 18

1 Samuel chapter 18 from the Latin Vulgate

1 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia 2 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum 3 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps 4 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam 5 et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo 6 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset 7 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi 8 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo 9 vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum 10 omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos 11 dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum 12 ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis 13 factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor 14 dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei 15 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie 16 et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis 17 et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis 18 et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David 19 dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum 20 cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis 21 et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem 22 et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum 23 et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus 24 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis 26 locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valde 27 et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis 28 ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi 29 locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde 30 et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa