1 Samuel 20
1 Samuel chapter 20 from the Latin Vulgate
1 si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius 2 fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me 3 et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi 4 responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure 5 et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum 6 ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero 7 haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo 8 et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero 9 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra 10 pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David 11 et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum 12 dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris 13 requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel 14 et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum 15 mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas 16 si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus 17 de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum 18 absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem 19 cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David 20 et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus 21 cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum 22 et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem 23 et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis 24 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 25 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est 26 respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit 27 et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David 28 surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus 29 cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo 30 et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum 31 venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te 32 clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum 33 et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant 34 dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem 35 cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius 36 dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum 37 et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem 39 venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum 40 et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum 41 nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris 42 et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus