1 Samuel 21

1 Samuel chapter 21 from the Latin Vulgate

1 dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi 2 erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul 3 dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat 4 et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum 5 surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth 6 dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia 7 posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth 8 et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbam 9 et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me 10 an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam 12 abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc 13 et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri 14 et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus 15 et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio