1 Samuel 26
1 Samuel chapter 26 from the Latin Vulgate
1 ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum 2 venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius 3 dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit 4 et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit 5 et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit 6 propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus 7 tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos 8 cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos 9 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et inquietas regem 10 et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum 11 non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius 12 cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex 13 et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum 14 nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis 15 et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus 16 et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis 17 et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam 18 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini 19 et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia 20 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum 22 et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius 23 et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth 24 et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli 25 et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum