1 Samuel 3
1 Samuel chapter 3 from the Latin Vulgate
1 porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini 2 et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli 3 et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo 4 et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus 5 et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius 6 in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo 7 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos 8 idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum 9 dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli 10 vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum 11 et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi 12 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat 13 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram 14 et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini 15 et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli 17 egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec 18 et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum 19 et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum 20 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees 21 cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra