1 Samuel 31

1 Samuel chapter 31 from the Latin Vulgate

1 mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter 2 videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi 3 facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe 4 et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis 5 et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan 6 quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque fecerant Philisthim Saul 7 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi 8 et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus 9 II Samuelis 11 factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos 12 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit 13 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi