1 Samuel 8

1 Samuel chapter 8 from the Latin Vulgate

1 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos 2 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi 3 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos 4 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem 5 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum 6 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum 7 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas 8 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis 9 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis 10 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo 11 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi 12 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa 13 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos 14 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis 15 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini 16 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam 18 et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore 19 et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum 20 perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim 21 et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime reppererunt 22 cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis