1 Thessalonians 2
1 Thessalonians chapter 2 from the Latin Vulgate
1 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis 2 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 3 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis 4 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei 5 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus 6 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos 7 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam 8 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 9 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis 10 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur 11 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem 12 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio 13 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas 14 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 15 vos enim estis gloria nostra et gaudium 17 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis 18 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra 19 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus 20 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis