1 Thessalonians 3

1 Thessalonians chapter 3 from the Latin Vulgate

1 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos 2 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem 3 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino 4 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum 5 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae 6 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos 7 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis 8 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen 10 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 11 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum 12 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 13 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore