1 Thessalonians 4

1 Thessalonians chapter 4 from the Latin Vulgate

1 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus 2 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione 3 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis 4 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem 5 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis 6 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 7 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis 8 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent 9 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo 10 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt 11 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi 12 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus 13 itaque consolamini invicem in verbis istis 15 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis 16 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 17 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 18 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat