1 Thessalonians 5
1 Thessalonians chapter 5 from the Latin Vulgate
1 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus 2 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt 3 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis 4 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum 5 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 6 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis 7 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 8 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 9 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 10 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 11 semper gaudete 12 sine intermissione orate 13 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 14 Spiritum nolite extinguere 15 prophetias nolite spernere 16 omnia autem probate quod bonum est tenete 17 ab omni specie mala abstinete vos 18 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 19 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet 20 fratres orate pro nobis 21 salutate fratres omnes in osculo sancto 22 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus 23 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen 24 II Thessalonicenses 26 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 27 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 28 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem