1 Timothy 1
1 Timothy chapter 1 from the Latin Vulgate
1 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium 2 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant 3 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur 4 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis 5 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur 6 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi 7 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 8 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate 9 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu 10 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum 11 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 12 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen 13 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam 14 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt 15 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare 17 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus 18 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate 19 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo 20 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire