1 Timothy 2
1 Timothy chapter 2 from the Latin Vulgate
1 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis 2 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate 3 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione 4 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 5 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona 6 mulier in silentio discat cum omni subiectione 7 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 8 Adam enim primus formatus est deinde Eva 9 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 10 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate 12 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat 13 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem 14 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum 15 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate