1 Timothy 3

1 Timothy chapter 3 from the Latin Vulgate

1 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli 2 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli 3 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes 4 habentes mysterium fidei in conscientia pura 5 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes 6 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus 7 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus 8 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu 9 haec tibi scribo sperans venire ad te cito 10 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis 11 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria 13 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 14 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 15 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 16 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur