1 Timothy 4
1 Timothy chapter 4 from the Latin Vulgate
1 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es 2 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem 3 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae 4 fidelis sermo et omni acceptione dignus 5 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium 6 praecipe haec et doce 7 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate 8 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae 9 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii 10 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus 11 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt 13 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres 14 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate 15 viduas honora quae vere viduae sunt 16 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo