1 Timothy 5
1 Timothy chapter 5 from the Latin Vulgate
1 nam quae in deliciis est vivens mortua est 2 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint 3 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior 4 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor 5 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est 6 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt 7 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt 8 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet 9 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia 10 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan 11 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat 12 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 13 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua 14 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus 15 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant 16 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 17 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi 18 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates 19 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur 20 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt 22 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur 23 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare 24 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 25 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae