1 Timothy 6

1 Timothy chapter 6 from the Latin Vulgate

1 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia 2 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus 3 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus 4 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 5 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 6 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem 7 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus 8 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem 9 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi 10 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium 11 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen 12 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum 13 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare 14 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam 15 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae 16 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum 17 II Timotheum 19 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu 20 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 21 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die