2 Chronicles 11
2 Chronicles chapter 11 from the Latin Vulgate
1 Bethsur quoque et Soccho et Odollam 2 necnon Geth et Maresa et Ziph 3 sed et Aduram et Lachis et Azecha 4 Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas 5 cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini 6 sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin 7 sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis 8 relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur 9 qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat 10 sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum 11 et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus 12 duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai 13 quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom 14 post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith 15 amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias 16 constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat 17 qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores 19 cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo 20 anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino 21 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies scilicet et Trogoditae et Aethiopes 22 cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem 23 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac