2 Chronicles 14
2 Chronicles chapter 14 from the Latin Vulgate
1 dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit 2 habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi 3 egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa 4 porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa 5 et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo 6 exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda fugeruntque Aethiopes 7 et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multa 8 et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam praedam asportaverunt 9 sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem 11 Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei 12 egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos 13 transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege 14 cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient 15 in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum