2 Chronicles 15
2 Chronicles chapter 15 from the Latin Vulgate
1 vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro 2 quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini 3 congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo 4 cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa 5 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia 6 et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua 7 si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem 8 iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum 9 omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum 10 sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron 11 excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius 12 ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem 13 bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa 15 anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa 16 protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens 17 foedus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me recedere 18 quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israhel qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim 19 quod cum audisset Baasa desivit aedificare Rama et intermisit opus suum