2 Chronicles 17
2 Chronicles chapter 17 from the Latin Vulgate
1 tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda 2 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes 3 docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum 4 itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat 5 sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem 6 crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas 7 et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem 8 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia 9 post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia 10 post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium 11 hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia 12 post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum 13 hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda 15 fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab 16 descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad 17 dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello 18 dixitque Iosaphat ad regem Israhel consule obsecro inpraesentiarum sermonem Domini 19 congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis