2 Chronicles 4
2 Chronicles chapter 4 from the Latin Vulgate
1 fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris 2 necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum 3 fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere 4 porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem 5 fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei 6 hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia 7 malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum 8 bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus 9 mare unum bovesque duodecim sub mari 10 et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo 11 in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha 12 erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris 13 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis 14 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo 15 et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt 16 thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini 18 intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei 19 post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David quae est Sion 20 venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis septimi 21 cumque venissent cuncti seniorum Israhel portaverunt Levitae arcam 22 et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis