2 Chronicles 9
2 Chronicles chapter 9 from the Latin Vulgate
1 beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam 2 sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam 3 dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni 4 sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas 5 de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia 6 rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis 7 erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri 8 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni 9 fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur 10 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore 11 fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo 12 sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola 13 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis 14 omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur 15 siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos 16 magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria 17 omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius 18 et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos 19 habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem 20 exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti 21 tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus 22 adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus 23 reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath 24 regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis 25 dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius 27 profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem 28 quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est 29 vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes 30 pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi 31 qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus