2 Corinthians 10

2 Corinthians chapter 10 from the Latin Vulgate

1 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi 2 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia 3 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos 4 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam 5 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas 6 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis 7 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto 8 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis 9 nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos 10 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi 11 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam 12 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari 13 qui autem gloriatur in Domino glorietur 14 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat 16 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me 17 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo 18 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo