2 Corinthians 11
2 Corinthians chapter 11 from the Latin Vulgate
1 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis 2 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis 3 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis 4 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum 5 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo 6 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae 7 quare quia non diligo vos Deus scit 8 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos 9 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 10 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 11 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum 12 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier 13 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae 14 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor 15 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes 16 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit 17 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego 18 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego 19 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 20 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi 21 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui 22 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus 23 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate 24 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum 25 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror 26 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor 27 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior 28 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet 29 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius 31 si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini 32 scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum 33 et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit