2 Corinthians 13
2 Corinthians chapter 13 from the Latin Vulgate
1 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis 2 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi 3 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus 4 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate 5 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem 6 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem 7 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum 8 salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes 9 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen 10 Galatas 12 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis 13 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae 14 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo