2 Corinthians 3

2 Corinthians chapter 3 from the Latin Vulgate

1 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est 2 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat 3 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur 4 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria 5 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria 6 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam 7 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est 8 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur 9 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur 10 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur 11 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum 12 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen 13 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas 14 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu 16 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus 17 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 18 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum