2 Corinthians 8

2 Corinthians chapter 8 from the Latin Vulgate

1 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei 2 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam 3 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis 4 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans 5 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis 6 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore 7 nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis 8 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet 9 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate 10 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est 11 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit 12 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi 13 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos 14 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias 15 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram 16 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis 17 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus 18 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos 19 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi 20 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum 22 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis 23 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos 24 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis