2 Kings 11

2 Kings chapter 11 from the Latin Vulgate

1 et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis 2 tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa 3 duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem 4 et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege introeunte et egrediente 5 et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem 6 qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in domo Domini 7 et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem 8 produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex 9 audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini 10 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio 11 praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini 12 inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi 13 pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum 14 ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini 15 tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum 16 laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis 17 septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset 19 anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee 20 fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos 21 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum