2 Maccabees 1
2 Maccabees chapter 1 from the Latin Vulgate
1 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea 2 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa 3 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena 4 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum 5 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret 6 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono 7 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator 8 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium 9 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos 10 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas 11 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel 12 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros 13 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius 14 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur 15 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros 16 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt 17 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos 18 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant 19 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius 20 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium 21 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter 22 et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis 23 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt 24 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium 25 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant 26 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea 27 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae 28 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius 29 et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis 30 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate 31 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis 32 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri 33 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex 34 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum 35 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc 36 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic