2 Maccabees 12
2 Maccabees chapter 12 from the Latin Vulgate
1 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam 2 et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea 3 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant 4 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha 5 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras 6 et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem 7 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan 8 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan 9 et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit 10 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi 11 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit 12 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni 13 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam 14 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt 15 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt 16 et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae 17 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium 18 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt 19 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno 20 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim 21 non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum 23 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam 24 videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum 25 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus 26 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus 27 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis 28 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis 29 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos 30 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui 31 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus 32 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro 33 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse 34 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia 35 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi 36 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos 37 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum 38 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum 39 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem 40 quia non misit argentum et pueros propterea periit 41 et mentitus est et non dimisit Ionathan 42 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant 43 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias 44 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin 45 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius