2 Maccabees 13

2 Maccabees chapter 13 from the Latin Vulgate

1 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius 2 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos 3 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante 4 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus 5 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare 6 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem 7 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum 8 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra 9 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus 10 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti 11 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem 12 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem 13 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus 14 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis 15 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium 16 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax 17 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel 18 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum 19 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit 20 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate 21 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 22 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas 23 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum 24 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem 25 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt 26 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus