2 Maccabees 14
2 Maccabees chapter 14 from the Latin Vulgate
1 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia 2 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant 3 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris 5 anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem 6 et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se 7 et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam 8 et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus 9 et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris 10 et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem 11 et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei 12 et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum 13 seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli 14 civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae 15 fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna 16 et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret 17 defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis 18 et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum 19 sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum 20 et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde 21 ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea 22 scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius 23 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae 24 Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem 25 legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum 26 et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam 27 et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti 28 post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus 29 sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius 30 restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion 31 octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel 32 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra 33 Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam 34 et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum 35 et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum 36 tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit eis stipendia 37 et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos 38 et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis 39 et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum 40 et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati 41 et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem 42 et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium 43 secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna 44 audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose 45 et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis 46 et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia