2 Maccabees 15
2 Maccabees chapter 15 from the Latin Vulgate
1 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea 2 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum reus erit 3 et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista 4 et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus 5 et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri 6 exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii eius 8 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti 9 et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem 10 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas 11 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo 12 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi 13 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua 14 Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi 16 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra 17 anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone 18 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam 19 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus 20 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum 21 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi 22 venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec 23 Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem 24 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum 25 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille 26 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos 27 visum est autem nobis accipere ab eis clypeum 28 si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam 29 haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci 30 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen 31 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum 32 Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet 33 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa 34 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo 35 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei 36 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo 37 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae 38 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos 39 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis