2 Maccabees 2
2 Maccabees chapter 2 from the Latin Vulgate
1 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion 2 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae 3 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam 4 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula 5 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos 6 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant 7 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum 8 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret 9 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia 10 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno 11 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum 12 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec 13 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam 14 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione 15 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro 16 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem 18 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic 19 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum 20 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum 21 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui 22 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos 23 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra 24 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum 25 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum 26 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel 27 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo 28 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno 29 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt 30 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem 31 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos 32 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris