2 Maccabees 4

2 Maccabees chapter 4 from the Latin Vulgate

1 et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum 2 et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi 3 et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his 4 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem 5 et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt 6 cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos 7 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde 8 et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea 9 et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant 10 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos 11 et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem 12 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel 13 et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt 14 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros 15 et placuit sermo in conspectu eorum 16 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis 17 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis 18 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum 19 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno 20 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes 21 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit 22 et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo 23 secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum 24 quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque addiderint vel dempserint rata erunt 25 sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos 26 si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque 28 interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis 29 et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas 30 et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem 31 et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum 32 et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi 33 et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri 34 et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est 35 et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos 36 et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus 37 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae 38 et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes 39 Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis 40 exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam 41 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde 42 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti 43 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo 44 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis 45 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt 46 et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin 47 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos 48 et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel 49 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde 50 et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem