2 Maccabees 5

2 Maccabees chapter 5 from the Latin Vulgate

1 et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis 2 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat 3 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel 4 et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae 5 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae 6 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum 7 et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui 8 et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere 9 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar 10 et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem 11 et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus 12 et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea 13 post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna 14 et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis 15 et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis 16 et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum 17 et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum 18 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis 19 et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa 20 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius 21 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi 22 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum 23 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro 24 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem 25 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem 26 et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris 27 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel