2 Maccabees 6

2 Maccabees chapter 6 from the Latin Vulgate

1 et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia 2 et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere 3 in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua 4 et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno 5 et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus 6 et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte 7 et abierunt et consilium ei dederunt 8 et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum 9 et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos 10 et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam 11 et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit 12 et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas 13 et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero 14 et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus 15 Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas 16 et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis 17 et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam 18 et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem 19 et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius 20 et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius 21 et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel 23 et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic 24 et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium 25 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum 26 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos 27 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius 28 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei 29 et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant 30 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum 31 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis