2 Maccabees 7

2 Maccabees chapter 7 from the Latin Vulgate

1 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt 2 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides 3 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam 4 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium 5 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt 6 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum 7 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens 8 rex Alexander fratri Ionathae salutem 9 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster 10 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos 11 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa 12 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait 13 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui 14 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio 15 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem 16 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus 17 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum 18 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes 19 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis 20 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus 21 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint 22 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam 23 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum 24 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo 25 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa 26 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni 27 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda 28 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis 29 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum 30 et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt 31 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus 32 et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur 33 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant 34 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis 35 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea 36 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde 37 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus 38 et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium 39 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos 40 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die 41 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens 42 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram