2 Maccabees 9

2 Maccabees chapter 9 from the Latin Vulgate

1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo 2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset 3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus 4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam 5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex 6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic 7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem 8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala 9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui 10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere 11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius 12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius 13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae 14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius 15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum 16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est 17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo 18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra 19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo 20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas 21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem 22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato 23 ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo 24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius 25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua 26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium 27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum 28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta 29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes