2 Peter 1

2 Peter chapter 1 from the Latin Vulgate

1 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 2 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem 3 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione 4 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum 5 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando 6 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi 7 propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate 8 iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione 9 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi 10 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis 11 non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis 12 accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui 13 et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto 14 et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris 15 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit 16 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines 18 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 19 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur 20 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat 21 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari