2 Peter 3
2 Peter chapter 3 from the Latin Vulgate
1 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit 2 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum 3 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus 4 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti 5 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur 6 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus 7 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent 8 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat 9 propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace 10 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis 11 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem 12 vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate 13 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen 14 I Ioannis 16 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae 17 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis 18 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo