2 Samuel 1

2 Samuel chapter 1 from the Latin Vulgate

1 ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei 2 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum 3 dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum 4 et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est 5 stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc 6 adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo 7 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio 8 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum 9 et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini 10 vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est 11 et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini 12 planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius 13 et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum 14 incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes 15 nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum 16 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo 17 a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis 18 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores 19 filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro 20 quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est 21 doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum 22 quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica 24 igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron 25 ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli 26 sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron 27 veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul