2 Samuel 16
2 Samuel chapter 16 from the Latin Vulgate
1 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant 2 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial 3 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es 4 dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eius 5 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit 6 et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini 7 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna 8 ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens 9 venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi 10 Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo 11 cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex 12 ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo 13 responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo 14 sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi 15 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus 16 et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum 17 tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel 18 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom 20 dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte 21 et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum 22 et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace 23 placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel