2 Samuel 23
2 Samuel chapter 23 from the Latin Vulgate
1 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus 2 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum 3 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno 4 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium 5 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda 6 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim 7 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam 8 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum 9 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem 10 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam 11 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino 12 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi 13 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus 14 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat 15 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis 16 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua 17 haec fecit Banaias filius Ioiadae 18 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto 19 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem 20 Semma de Arari Helica de Arodi 21 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua 22 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi 23 Selmon Aohites Maharai Netophathites 24 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin 25 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas 26 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi 27 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan 28 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites 29 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites 30 Esrai de Carmelo Farai de Arbi 31 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi 32 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae 33 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites 34 Urias Hettheus omnes triginta septem 36 et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam 37 dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius 38 dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi 39 obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel