2 Samuel 5
2 Samuel chapter 5 from the Latin Vulgate
1 et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc 2 cepit autem David arcem Sion haec est civitas David 3 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 4 habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus 5 et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo 6 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David 7 et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel 8 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae 9 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon 10 et Ibaar et Helisua et Nepheg 11 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth 12 audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium 13 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim 14 et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua 15 venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 16 et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius 17 et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim 18 consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum 19 et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim 20 fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer 22 congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel triginta milia 23 surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam 24 et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum 25 cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam