2 Samuel 6
2 Samuel chapter 6 from the Latin Vulgate
1 postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves 2 iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei 3 contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc 4 et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini 5 et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei 6 et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius 7 nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio 8 cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem 9 et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo 10 et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucinae 11 cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo 12 et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica 13 cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum 14 et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam 15 reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris 16 dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini Israhel 17 et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo 18 igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae 20 factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis 21 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium 22 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est 23 factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens