2 Samuel 8

2 Samuel chapter 8 from the Latin Vulgate

1 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 2 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem 3 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis 4 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 5 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea 6 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat 7 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba 8 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus 9 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 10 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo 11 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis 12 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba 13 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant 15 et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan 16 erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus 17 et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus 18 ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar