2 Thessalonians 3

2 Thessalonians chapter 3 from the Latin Vulgate

1 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis 2 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos 3 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus 4 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos 5 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet 6 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes 7 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent 8 vos autem fratres nolite deficere benefacientes 9 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur 10 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem 11 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis 12 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo 13 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen 14 I Timotheum 16 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae 17 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 18 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent