2 Timothy 1
2 Timothy chapter 1 from the Latin Vulgate
1 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum 2 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis 3 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei 4 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia 5 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium 6 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium 7 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem 8 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu 9 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis 10 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes 11 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit 12 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit 13 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti 15 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 16 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere 17 labora sicut bonus miles Christi Iesu 18 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit